monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 29, 15
Nunquid confitebitur tibi pulvis, aut annuntiabit veritatem tuam? Immaculata Verbi incarnatio coeptis precibus perseverat. Ab ipsa enim parte dicitur: si descendero in corruptionem, id est ad putrefactionem, cui lege generali cuncta caro subiecta est; qualis erit spes fidelium, qui me sub triduana celeritate resurgere crediderunt? Petit ergo non ut non moriatur, sed ne caro ipsius corruptione resoluta nullum signum promissae maiestatis ostendat, propter illud quod alibi dicit: Non dabis sanctum tuum videre corruptionem ; et incipiat non esse utilitas mundi in salutifero sanguine dominicae passionis. Confessio vero hic laudem significat, quam utique offerre non possunt qui in pulverem communi morte solvuntur. Sequitur, aut annuntiabit veritatem tuam? Illam videlicet quam post resurrectionem discipulis dixit: Ite, praedicate hoc Evangelium omni creaturae: et qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit; qui autem non crediderit condemnabitur .